Bible Study: FrontPage




 

Proverbia, Chapter 13

Bible Study - Proverbia 13 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Filius sapiens disciplina patris; qui autem illusor est, non audit, cum arguitur.
  
2. De fructu oris sui homo satiabitur bonis, anima autem praevaricatorum violentia.
  
3. Qui custodit os suum, custodit animam suam; qui autem incautus est eloquio, ruina est ei.
  
4. Vult et non habet piger, anima autem operantium impinguabitur.
  
5. Verbum mendax iustus detestabitur, impius autem confundit et dehonestat.
  
6. Iustitia custodit innocentem in via, impietas autem peccatorem supplantat.
  
7. Est qui quasi dives habetur, cum nihil habeat; et est qui quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
  
8. Redemptio animae viri divitiae suae; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
  
9. Lux iustorum laetificat, lucerna autem impiorum exstinguetur.
  
10. Inter superbos tantum iurgia sunt, et apud humiles sapientia.
  
11. Substantia festinata minuetur; qui autem colligit manu, multiplicat.
  
12. Spes, quae differtur, affligit animam, lignum vitae desiderium veniens.
  
13. Qui contemnit verbum, ipse se obligat; qui autem timet praeceptum, retribuetur ei.
  
14. Lex sapientis fons vitae, ut declinet a laqueis mortis.
  
15. Intellegentia bona dabit gratiam, in itinere infidelium vorago.
  
16. Omnis astutus agit cum consilio; qui autem fatuus est, aperit stultitiam.
  
17. Nuntius impius cadet in malum, legatus autem fidelis sanitas.
  
18. Egestas et ignominia ei, qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur.
  
19. Desiderium, si compleatur, delectat animam; detestantur stulti fugere mala.
  
20. Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit; amicus stultorum malus efficietur.
  
21. Peccatores persequitur malum, et iustis retribuentur bona.
  
22. Bonus relinquit heredes filios et nepotes; et custoditur iusto substantia peccatoris.
  
23. Multi cibi in novalibus pauperum, et est qui perit, deficiente iudicio.
  
24. Qui parcit virgae, odit filium suum; qui autem diligit illum, instanter erudit.
  
25. Iustus comedit et replet animam suam, venter autem impiorum insaturabilis.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES