Bible Study: FrontPage




 

Proverbia, Chapter 17

Bible Study - Proverbia 17 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Melior est buccella sicca cum pace quam domus plena victimis cum iurgio.
  
2. Servus sapiens dominabitur filiis inhonestis et inter fratres hereditatem dividet.
  
3. Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.
  
4. Malus oboedit labio iniquo, et fallax obtemperat linguae mendaci.
  
5. Qui despicit pauperem, exprobrat Factori eius; et, qui in ruina laetatur alterius, non erit impunitus.
  
6. Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum.
  
7. Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens.
  
8. Gemma gratissima munus in oculis domini eius; quocumque se verterit, prospere aget.
  
9. Qui celat delictum, quaerit amicitias; qui sermone repetit, separat foederatos.
  
10. Plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum.
  
11. Semper iurgia quaerit malus; angelus autem crudelis mittetur contra eum.
  
12. Expedit magis ursae occurrere, raptis fetibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.
  
13. Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo eius.
  
14. Aquarum proruptio initium est iurgiorum; et, antequam exacerbetur contentio, desere.
  
15. Qui iustificat impium et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Dominum.
  
16. Ad quid pretium in manu stulti? Ad emendam sapientiam, cum careat corde?
  
17. Omni tempore diligit, qui amicus est, et frater ad angustiam natus est.
  
18. Stultus homo iungit manus, cum spoponderit pro amico suo.
  
19. Qui diligit delictum, diligit rixas; et, qui exaltat ostium, quaerit effracturam.
  
20. Qui perversi cordis est, non inveniet bonum; et, qui vertit linguam, incidet in malum.
  
21. Qui generat stultum, maerorem generat sibi, sed nec pater in fatuo laetabitur.
  
22. Animus gaudens aetatem floridam facit, spiritus tristis exsiccat ossa.
  
23. Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas iudicii.
  
24. In facie prudentis lucet sapientia, oculi stultorum in finibus terrae.
  
25. Ira patris filius stultus et dolor matris, quae genuit eum.
  
26. Non est bonum multam inferre iusto nec percutere principem contra rectitudinem.
  
27. Qui moderatur sermones suos, novit scientiam, et lenis spiritu est vir prudens.
  
28. Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur et, si compresserit labia sua, intellegens.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES