Bible Study: FrontPage




 

Proverbia, Chapter 20

Bible Study - Proverbia 20 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Luxuriosa res vinum, et tumultuosa sicera; quicumque his delectatur, non erit sapiens.
  
2. Sicut rugitus leonis ita et terror regis: qui provocat eum, peccat in animam suam.
  
3. Honor est homini separari a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis.
  
4. Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo aestate, et non dabitur illi.
  
5. Sicut aqua profunda consilium in corde viri, sed homo sapiens exhauriet illud.
  
6. Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet?
  
7. Iustus, qui ambulat in simplicitate sua, beatos post se filios derelinquet.
  
8. Rex, qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo.
  
9. Quis potest dicere: “ Mundavi cor meum, purus sum a peccato ”?
  
10. Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Dominum.
  
11. Ex studiis suis intellegitur puer, si munda et recta sint opera eius.
  
12. Aurem audientem et oculum videntem, Dominus fecit utrumque.
  
13. Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat; aperi oculos tuos et saturare panibus.
  
14. “ Malum est, malum est! ” dicit omnis emptor et, cum recesserit, tunc gloriabitur.
  
15. Est aurum et multitudo gemmarum et vas pretiosum labia scientiae.
  
16. Tolle vestimentum eius, quia fideiussor exstitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.
  
17. Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os eius calculo.
  
18. Cogitationes consiliis firmantur, et dispensationibus tractanda sunt bella.
  
19. Ei, qui revelat mysteria et calumniatur et dilatat labia sua, ne commiscearis.
  
20. Qui maledicit patri suo et matri, exstinguetur lucerna eius in mediis tenebris.
  
21. Hereditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
  
22. Ne dicas: “ Reddam malum ”; exspecta Dominum, et liberabit te.
  
23. Abominatio est apud Dominum pondus et pondus; statera dolosa non est bona in oculis eius.
  
24. A Domino diriguntur gressus viri; quis autem hominum intellegere potest viam suam?
  
25. Laqueus est homini inconsulte dicere: “ Sanctum! ” et post vota retractare.
  
26. Ventilat impios rex sapiens et incurvat super eos rotam.
  
27. Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris.
  
28. Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius.
  
29. Ornamentum iuvenum fortitudo eorum, et honor senum canities.
  
30. Livor vulneris absterget mala, et plagae in secretioribus ventris.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES