Bible Study: FrontPage




 

Proverbia, Chapter 21

Bible Study - Proverbia 21 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Sicut rivi aquarum cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud.
  
2. Omnis via viri recta sibi videtur; appendit autem corda Dominus.
  
3. Facere misericordiam et iudicium magis placet Domino quam victimae.
  
4. Exaltatio oculorum et dilatatio cordis, lucerna impiorum: peccatum.
  
5. Cogitationes sollertis semper in abundantiam; omnis autem festinus semper in egestate est.
  
6. Qui congregat thesauros lingua mendacii, vento impingetur ad laqueos mortis.
  
7. Violentia impiorum detrahet eos, quia noluerunt facere iudicium.
  
8. Perversa via viri aliena est; qui autem mundus est, rectum opus eius.
  
9. Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
  
10. Anima impii desiderat malum; non miserebitur proximo suo.
  
11. Multato derisore sapientior erit parvulus; et, si instruatur sapiens, sumet scientiam.
  
12. Excogitat Iustus de domo impii, ut praecipitet impios in malum.
  
13. Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.
  
14. Munus absconditum exstinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam.
  
15. Gaudium iusto est facere iudicium, et ruina operantibus iniquitatem.
  
16. Vir, qui erraverit a via prudentiae, in coetu umbrarum commorabitur.
  
17. Qui diligit convivia, in egestate erit; qui amat vinum et pinguia, non ditabitur.
  
18. Redemptio pro iusto impius, et pro rectis iniquus.
  
19. Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.
  
20. Thesaurus desiderabilis et pinguis in habitaculo sapientis, et imprudens homo dissipabit illum.
  
21. Qui sequitur iustitiam et misericordiam, inveniet vitam et iustitiam et gloriam.
  
22. Civitatem fortium ascendit sapiens et destruit robur fiduciae eius.
  
23. Qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam.
  
24. Superbus et arrogans vocatur derisor, qui operatur in ira superbiae.
  
25. Desideria occidunt pigrum; noluerunt enim quidquam manus eius operari:
  
26. tota die concupiscit et desiderat; qui autem iustus est, tribuet et non parcit.
  
27. Hostiae impiorum abominabiles, eo magis quia offeruntur ex scelere.
  
28. Testis mendax peribit; vir oboediens loquetur in victoriam.
  
29. Vir impius obfirmat vultum suum; qui autem rectus est, corrigit viam suam.
  
30. Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
  
31. Equus paratur ad diem belli, Dominus autem salutem tribuit.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES