Bible Study: FrontPage




 

Proverbia, Chapter 9

Bible Study - Proverbia 9 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem;
  
2. immolavit victimas suas, miscuit vinum et proposuit mensam suam.
  
3. Misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem et ad excelsa civitatis:
  
4. “ Si quis est parvulus, veniat ad me ”. Et vecordi locuta est:
  
5. “ Venite, comedite panem meum et bibite vinum, quod miscui vobis;
  
6. relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae ”.
  
7. Qui erudit derisorem, ipse iniuriam sibi facit; et, qui arguit impium, sibi maculam generat.
  
8. Noli arguere derisorem, ne oderit te; argue sapientem, et diliget te.
  
9. Da sapienti, et sapientior fiet; doce iustum, et addet doctrinam.
  
10. Principium sapientiae timor Domini, et scientia Sancti est prudentia.
  
11. Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitae.
  
12. Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum.
  
13. Mulier stulta est clamosa, fatua et nihil sciens;
  
14. sedit in foribus domus suae super sellam in excelsis urbis,
  
15. ut vocaret transeuntes per viam et pergentes itinere suo:
  
16. “ Qui est parvulus, declinet ad me ”. Et vecordi locuta est:
  
17. “ Aquae furtivae dulciores sunt, et panis in abscondito suavior ”.
  
18. Et ignoravit quod ibi sint umbrae, et in profundis inferni convivae eius.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES