Bible Study: FrontPage




 

Psalmi, Chapter 10

Bible Study - Psalmi 10 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. LAMED. Ut quid, Domine, stas a longe, abscondis te in opportunitatibus, in tribulatione?
  
2. Dum superbit, impius insequitur pauperem; comprehendantur in consiliis, quae cogitant.
  
3. Quoniam gloriatur peccator in desideriis animae suae, et avarus sibi benedicit.
  
4. NUN. Spernit Dominum peccator in arrogantia sua: “ Non requiret; non est Deus ”.
  
5. Hae sunt omnes cogitationes eius; prosperantur viae illius in omni tempore. Excelsa nimis iudicia tua a facie eius; omnes inimicos suos aspernatur.
  
6. Dixit enim in corde suo: “ Non movebor; in generationem et generationem ero sine malo ”.
  
7. PHE. Cuius maledictione os plenum est et fraudulentia et dolo, sub lingua eius labor et nequitia.
  
8. Sedet in insidiis ad vicos, in occultis interficit innocentem.
  
9. SADE. Oculi eius in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua. Insidiatur, ut rapiat pauperem; rapit pauperem, dum attrahit in laqueum suum.
  
10. Irruit et inclinat se, et miseri cadunt in fortitudine brachiorum eius.
  
11. Dixit enim in corde suo: “ Oblitus est Deus; avertit faciem suam, non videbit in finem ”. -
  
12. COPH. Exsurge, Domine Deus, exalta manum tuam, ne obliviscaris pauperum.
  
13. Propter quid spernit impius Deum? Dixit enim in corde suo: “ Non requires ”.
  
14. RES. Vidisti: tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper, orphano tu factus es adiutor.
  
15. SIN. Contere brachium peccatoris et maligni; quaeres peccatum illius et non invenies.
  
16. Dominus rex in aeternum et in saeculum saeculi: perierunt gentes de terra illius.
  
17. TAU. Desiderium pauperum exaudisti, Domine; confirmabis cor eorum, intendes aurem tuam
  
18. iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra inducere timorem homo de terra.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES