Bible Study: FrontPage




 

Psalmi, Chapter 103

Bible Study - Psalmi 103 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius.
  
2. Benedic, anima mea, Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius.
  
3. Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas;
  
4. qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus;
  
5. qui replet in bonis aetatem tuam: renovabitur ut aquilae iuventus tua.
  
6. Faciens iustitias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus.
  
7. Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel adinventiones suas. -
  
8. Miserator et misericors Dominus, longanimis et multae misericordiae.
  
9. Non in perpetuum contendet neque in aeternum irascetur.
  
10. Non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
  
11. Quoniam, quantum exaltatur caelum a terra, praevaluit misericordia eius super timentes eum;
  
12. quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.
  
13. Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.
  
14. Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum, recordatus est quoniam pulvis sumus.
  
15. Homo: sicut fenum dies eius, tamquam flos agri sic efflorebit.
  
16. Spirat ventus in illum, et non subsistet, et non cognoscet eum amplius locus eius.
  
17. Misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum; et iustitia illius in filios filiorum,
  
18. in eos, qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
  
19. Dominus in caelo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.
  
20. Benedicite Domino, omnes angeli eius, potentes virtute, facientes verbum illius in audiendo vocem sermonum eius.
  
21. Benedicite Domino, omnes virtutes eius, ministri eius, qui facitis voluntatem eius.
  
22. Benedicite Domino, omnia opera eius, in omni loco dominationis eius. Benedic, anima mea, Domino.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES