|
Psalmi, Chapter 11
1. Magistro chori. David. In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: “ Transmigra in montem sicut passer!
2. Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas super nervum, ut sagittent in obscuro rectos corde.
3. Quando fundamenta evertuntur, iustus quid faciat? ”.
4. Dominus in templo sancto suo, Dominus, in caelo sedes eius. Oculi eius in pauperem respiciunt, palpebrae eius interrogant filios hominum.
5. Dominus interrogat iustum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit anima eius.
6. Pluet super peccatores carbones ignis et sulphur; et spiritus procellarum pars calicis eorum.
7. Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit, recti videbunt vultum eius.
|
|
Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.
|
|
This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com |
|
|
SELECT VERSION
COMPARE WITH OTHER BIBLES
|
|