|
Psalmi, Chapter 122
1. Canticum ascensionum. David. Laetatus sum in eo, quod dixerunt mihi: “ In domum Domini ibimus ”.
2. Stantes iam sunt pedes nostri in portis tuis, Ierusalem.
3. Ierusalem, quae aedificata est ut civitas, sibi compacta in idipsum.
4. Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.
5. Quia illic sederunt sedes ad iudicium, sedes domus David.
6. Rogate, quae ad pacem sunt Ierusalem: “ Securi sint diligentes te!
7. Fiat pax in muris tuis, et securitas in turribus tuis! ”.
8. Propter fratres meos et proximos meos loquar: “ Pax in te! ”.
9. Propter domum Domini Dei nostri exquiram bona tibi.
|
|
Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.
|
|
This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com |
|
|
SELECT VERSION
COMPARE WITH OTHER BIBLES
|
|