Bible Study: FrontPage




 

Psalmi, Chapter 132

Bible Study - Psalmi 132 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Canticum ascensionum. Memento, Domine, David et omnis mansuetudinis eius,
  
2. quia iuravit Domino, votum vovit Potenti Iacob:
  
3. “ Non introibo in tabernaculum domus meae, non ascendam in lectum strati mei,
  
4. non dabo somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem,
  
5. donec inveniam locum Domino, tabernaculum Potenti Iacob ”.
  
6. Ecce audivimus eam esse in Ephratha, invenimus eam in campis Iaar.
  
7. Ingrediamur in tabernaculum eius, adoremus ad scabellum pedum eius. -
  
8. Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae.
  
9. Sacerdotes tui induantur iustitiam, et sancti tui exsultent.
  
10. Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui.
  
11. Iuravit Dominus David veritatem et non recedet ab ea: “ De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
  
12. Si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea, quae docebo eos, filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam ”.
  
13. Quoniam elegit Dominus Sion, desideravit eam in habitationem sibi:
  
14. “ Haec requies mea in saeculum saeculi; hic habitabo, quoniam desideravi eam.
  
15. Cibaria eius benedicens benedicam, pauperes eius saturabo panibus.
  
16. Sacerdotes eius induam salutari, et sancti eius exsultatione exsultabunt.
  
17. Illic germinare faciam cornu David, parabo lucernam christo meo.
  
18. Inimicos eius induam confusione, super ipsum autem efflorebit diadema eius ”.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES