Bible Study: FrontPage




 

Psalmi, Chapter 135

Bible Study - Psalmi 135 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. ALLELUIA. Laudate nomen Domini, laudate, servi Domini,
  
2. qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
  
3. Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini eius, quoniam suave.
  
4. Quoniam Iacob elegit sibi Dominus, Israel in peculium sibi.
  
5. Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis.
  
6. Omnia, quaecumque voluit, Dominus fecit in caelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis.
  
7. Adducens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam facit, producit ventos de thesauris suis.
  
8. Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus.
  
9. Misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in pharaonem et in omnes servos eius.
  
10. Qui percussit gentes multas et occidit reges fortes:
  
11. Sehon regem Amorraeorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan.
  
12. Et dedit terram eorum hereditatem, hereditatem Israel populo suo.
  
13. Domine, nomen tuum in aeternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
  
14. Quia iudicabit Dominus populum suum et servorum suorum miserebitur.
  
15. Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
  
16. Os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt.
  
17. Aures habent et non audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum.
  
18. Similes illis erunt, qui faciunt ea, et omnes, qui confidunt in eis.
  
19. Domus Israel, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino;
  
20. domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino.
  
21. Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Ierusalem. ALLELUIA.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES