|
Psalmi, Chapter 14
1. Magistro chori. David. Dixit insipiens in corde suo: “ Non est Deus ”. Corrupti sunt et abominationes operati sunt; non est qui faciat bonum.
2. Dominus de caelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intellegens aut requirens Deum.
3. Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
4. Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? Dominum non invocaverunt;
5. illic trepidaverunt timore, quoniam Deus cum generatione iusta est.
6. Vos consilium inopis confundetis, Dominus autem spes eius est.
7. Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum converterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel.
|
|
Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.
|
|
This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com |
|
|
SELECT VERSION
COMPARE WITH OTHER BIBLES
|
|