|
Psalmi, Chapter 142
1. Maskil. David, cum esset in caverna. Precatio.
2. Voce mea ad Dominum clamo, voce mea ad Dominum deprecor;
3. effundo in conspectu eius lamentationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio.
4. Cum deficit in me spiritus meus, tu nosti semitas meas. In via, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi.
5. Considerabam ad dexteram et videbam, et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. -
6. Clamavi ad te, Domine; dixi: “ Tu es refugium meum, portio mea in terra viventium.
7. Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me.
8. Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me circumdabunt iusti, cum retribueris mihi ”.
|
|
Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.
|
|
This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com |
|
|
SELECT VERSION
COMPARE WITH OTHER BIBLES
|
|