Bible Study: FrontPage




 

Psalmi, Chapter 144

Bible Study - Psalmi 144 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. David. Benedictus Dominus, adiutor meus, qui docet manus meas ad proelium et digitos meos ad bellum.
  
2. Misericordia mea et fortitudo mea, refugium meum et liberator meus; scutum meum, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me.
  
3. Domine, quid est homo, quod agnoscis eum, aut filius hominis, quod reputas eum?
  
4. Homo vanitati similis factus est, dies eius sicut umbra praeteriens.
  
5. Domine, inclina caelos tuos et descende; tange montes, et fumigabunt.
  
6. Fulgura coruscationem et dissipa eos; emitte sagittas tuas et conturba eos.
  
7. Emitte manum tuam de alto; eripe me et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienigenarum,
  
8. quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera mendacii.
  
9. Deus, canticum novum cantabo tibi, in psalterio decachordo psallam tibi,
  
10. qui das salutem regibus, qui redimis David servum tuum de gladio maligno.
  
11. Eripe me et libera me de manu filiorum alienigenarum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera mendacii.
  
12. Filii nostri sicut novellae crescentes in iuventute sua; filiae nostrae sicut columnae angulares, sculptae ut structura templi.
  
13. Promptuaria nostra plena, redundantia omnibus bonis; oves nostrae in milibus innumerabiles in campis nostris,
  
14. boves nostrae crassae. Non est ruina maceriae neque egressus neque clamor in plateis nostris.
  
15. Beatus populus, cui haec sunt; beatus populus, cui Dominus est Deus.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES