Bible Study: FrontPage




 

Psalmi, Chapter 41

Bible Study - Psalmi 41 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Magistro chori. PSALMUS. David.
  
2. Beatus, qui intellegit de egeno; in die mala liberabit eum Dominus.
  
3. Dominus servabit eum et vivificabit eum et beatum faciet eum in terra et non tradet eum in animam inimicorum eius.
  
4. Dominus opem feret illi super lectum doloris eius; universum stratum eius versabis in infirmitate eius.
  
5. Ego dixi: “ Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi ”.
  
6. Inimici mei dixerunt mala mihi: “ Quando morietur, et peribit nomen eius? ”.
  
7. Et si ingrediebatur, ut visitaret, vana loquebatur; cor eius congregabat iniquitatem sibi, egrediebatur foras et detrahebat.
  
8. Simul adversum me susurrabant omnes inimici mei; adversum me cogitabant mala mihi:
  
9. “ Maleficium effusum est in eo; et, qui decumbit, non adiciet ut resurgat ”.
  
10. Sed et homo pacis meae, in quo speravi, qui edebat panem meum, levavit contra me calcaneum.
  
11. Tu autem, Domine, miserere mei et resuscita me, et retribuam eis.
  
12. In hoc cognovi quoniam voluisti me, quia non gaudebit inimicus meus super me;
  
13. me autem propter innocentiam suscepisti et statuisti me in conspectu tuo in aeternum.
  
14. Benedictus Dominus, Deus Israel, a saeculo et usque in saeculum. Fiat, fiat.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES