Bible Study: FrontPage




 

Psalmi, Chapter 59

Bible Study - Psalmi 59 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". David. Miktam. Quando Saul viros misit, qui domum observarent et eum occiderent.
  
2. Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me protege me.
  
3. Eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me.
  
4. Quia ecce insidiati sunt animae meae, irruerunt in me fortes.
  
5. Neque delictum neque peccatum in me est, Domine; sine iniquitate mea currunt et praeparantur. Exsurge in occursum meum et vide;
  
6. et tu, Domine, Deus virtutum, Deus Israel, evigila ad visitandas omnes gentes; non miserearis omnibus, qui infideliter operantur.
  
7. Revertentur ad vesperam et latrabunt ut canes et circuibunt civitatem.
  
8. Ecce eructabunt ore suo, et gladius in labiis eorum: “ Quis enim audit? ”.
  
9. Et tu, Domine, deridebis eos, subsannabis omnes gentes.
  
10. Fortitudo mea, tibi attendam, quia, Deus, praesidium meum es.
  
11. Deus meus, misericordia eius praeveniet me. Deus faciet, ut despiciam inimicos meos.
  
12. Ne occidas eos, ne quando obliviscatur populus meus; disperge illos in virtute tua et prosterne eos, protector meus, Domine.
  
13. Peccatum oris eorum, sermo labiorum ipsorum, et comprehendantur in superbia sua. Propter exsecrationem et mendacium, quod loquuntur,
  
14. consume eos in furore, consume, et non erunt; et scient quia Deus dominabitur Iacob et finium terrae.
  
15. Revertentur ad vesperam et latrabunt ut canes et circuibunt civitatem.
  
16. Ipsi errabunt ad manducandum; si vero non fuerint saturati, murmurabunt.
  
17. Ego autem cantabo fortitudinem tuam et exsultabo mane misericordiam tuam, quia factus es praesidium meum et refugium meum in die tribulationis meae.
  
18. Fortitudo mea, tibi psallam, quia, Deus, praesidium meum es: Deus meus misericordia mea.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES