Bible Study: FrontPage




 

Psalmi, Chapter 73

Bible Study - Psalmi 73 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. PSALMUS. Asaph. Quam bonus rectis est Deus, Deus his, qui mundo sunt corde!
  
2. Mei autem paene moti sunt pedes, paene effusi sunt gressus mei,
  
3. quia zelavi super gloriantes, pacem peccatorum videns.
  
4. Quia non sunt eis impedimenta, sanus et pinguis est venter eorum.
  
5. In labore mortalium non sunt et cum hominibus non flagellantur.
  
6. Ideo quasi torques est eis superbia, et tamquam indumentum operuit eos violentia.
  
7. Prodit quasi ex adipe iniquitas eorum, erumpunt cogitationes cordis.
  
8. Subsannaverunt et locuti sunt nequitiam, iniquitatem ab excelso locuti sunt.
  
9. Posuerunt in caelo os suum, et lingua eorum transivit in terra.
  
10. Ideo in alto sedent, et aquae plenae non pervenient ad eos.
  
11. Et dixerunt: “ Quomodo scit Deus, et si est scientia in Excelso? ”.
  
12. Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias.
  
13. Et dixi: “ Ergo sine causa mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas;
  
14. et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis ”.
  
15. Si dixissem: “ Loquar ut illi ”, ecce generationem filiorum tuorum prodidissem.
  
16. Et cogitabam, ut cognoscerem hoc; labor erat in oculis meis,
  
17. donec intravi in sanctuarium Dei et intellexi novissima eorum.
  
18. Verumtamen in lubrico posuisti eos, deiecisti eos in ruinas.
  
19. Quomodo facti sunt in desolationem! Subito defecerunt, perierunt prae horrore.
  
20. Velut somnium evigilantis, Domine, surgens imaginem ipsorum contemnes.
  
21. Quia exacerbatum est cor meum, et renes mei compuncti sunt;
  
22. et ego insipiens factus sum et nescivi: ut iumentum factus sum apud te.
  
23. Ego autem semper tecum; tenuisti manum dexteram meam.
  
24. In consilio tuo deduces me et postea cum gloria suscipies me.
  
25. Quis enim mihi est in caelo? Et tecum nihil volui super terram.
  
26. Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum.
  
27. Quia ecce, qui elongant se a te, peribunt; perdidisti omnes, qui fornicantur abs te.
  
28. Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam, ut annuntiem omnes operationes tuas in portis filiae Sion.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES