Bible Study: FrontPage




 

Psalmi, Chapter 81

Bible Study - Psalmi 81 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Magistro chori. Secundum " Torcularia... ". Asaph.
  
2. Exsultate Deo adiutori nostro; iubilate Deo Iacob.
  
3. Sumite psalmum et date tympanum, psalterium iucundum cum cithara.
  
4. Bucinate in neomenia tuba, in die plenae lunae, in sollemnitate nostra.
  
5. Quia praeceptum in Israel est, et iudicium Deo Iacob.
  
6. Testimonium in Ioseph posuit illud, cum exiret de terra Aegypti; sermonem, quem non noveram, audivi:
  
7. “ Diverti ab oneribus dorsum eius; manus eius a cophino recesserunt.
  
8. In tribulatione invocasti me, et liberavi te, exaudivi te in abscondito tempestatis, probavi te apud aquam Meriba.
  
9. Audi, populus meus, et contestabor te; Israel, utinam audias me!
  
10. Non erit in te deus alienus, neque adorabis deum extraneum.
  
11. Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti; dilata os tuum, et implebo illud.
  
12. Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi.
  
13. Et dimisi eos secundum duritiam cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis.
  
14. Si populus meus audisset me, Israel si in viis meis ambulasset!
  
15. In brevi inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam.
  
16. Inimici Domini blandirentur ei, et esset sors eorum in saecula;
  
17. et cibarem eos ex adipe frumenti et de petra melle saturarem eos ”.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES