|
Psalmi, Chapter 82
1. PSALMUS. Asaph. Deus stetit in concilio divino, in medio deorum iudicat.
2. “ Usquequo iudicabitis inique et facies peccatorum sumetis?
3. Iudicate egeno et pupillo, humilem et pauperem iustificate.
4. Eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate ”.
5. Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant; movebuntur omnia fundamenta terrae.
6. Ego dixi: “ Dii estis, et filii Excelsi omnes ”.
7. Vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis.
8. Surge, Deus, iudica terram, quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus.
|
|
Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.
|
|
This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com |
|
|
SELECT VERSION
COMPARE WITH OTHER BIBLES
|
|