Bible Study: FrontPage




 

Psalmi, Chapter 88

Bible Study - Psalmi 88 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Canticum. PSALMUS. Filiorum Core. Magistro chori. Secundum " Mahalat ". Ad cantandum. Maskil. Heman Ezrahitae.
  
2. Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te.
  
3. Intret in conspectu tuo oratio mea; inclina aurem tuam ad precem meam.
  
4. Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.
  
5. Aestimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adiutorio.
  
6. Inter mortuos liber, sicut vulnerati dormientes in sepulcris; quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua abscissi sunt.
  
7. Posuisti me in lacu inferiori, in tenebrosis et in umbra mortis.
  
8. Super me gravatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.
  
9. Longe fecisti notos meos a me, posuisti me abominationem eis; conclusus sum et non egrediar.
  
10. Oculi mei languerunt prae afflictione. Clamavi ad te, Domine, tota die, expandi ad te manus meas. -
  
11. Numquid mortuis facies mirabilia, aut surgent umbrae et confitebuntur tibi?
  
12. Numquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam et veritatem tuam in loco perditionis?
  
13. Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua, et iustitia tua in terra oblivionis?
  
14. Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea praeveniet te.
  
15. Ut quid, Domine, repellis animam meam, abscondis faciem tuam a me?
  
16. Pauper sum ego et moriens a iuventute mea; portavi pavores tuos et conturbatus sum.
  
17. Super me transierunt irae tuae, et terrores tui exciderunt me.
  
18. Circuierunt me sicut aqua tota die, circumdederunt me simul.
  
19. Elongasti a me amicum et proximum, et noti mei sunt tenebrae.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES