Bible Study: FrontPage




 

Psalmi, Chapter 9

Bible Study - Psalmi 9 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Magistro chori. Ad modum cantici " Mut labben ". PSALMUS. David.
  
2. ALEPH. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, narrabo omnia mirabilia tua.
  
3. Laetabor et exsultabo in te, psallam nomini tuo, Altissime.
  
4. BETH. Cum convertuntur inimici mei retrorsum, infirmantur et pereunt a facie tua.
  
5. Quoniam fecisti iudicium meum et causam meam, sedisti super thronum, qui iudicas iustitiam.
  
6. GHIMEL. Increpasti gentes, perdidisti impium; nomen eorum delesti in aeternum et in saeculum saeculi.
  
7. Inimici defecerunt, solitudines sempiternae factae sunt; et civitates destruxisti: periit memoria eorum cum ipsis.
  
8. HE. Dominus autem in aeternum sedebit, paravit in iudicium thronum suum;
  
9. et ipse iudicabit orbem terrae in iustitia, iudicabit populos in aequitate.
  
10. VAU. Et erit Dominus refugium oppresso, refugium in opportunitatibus, in tribulatione.
  
11. Et sperent in te, qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine.
  
12. ZAIN. Psallite Domino, qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes studia eius.
  
13. Quoniam requirens sanguinem recordatus est eorum, non est oblitus clamorem pauperum.
  
14. HETH. Miserere mei, Domine; vide afflictionem meam de inimicis meis, qui exaltas me de portis mortis,
  
15. ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion, exsultem in salutari tuo.
  
16. TETH. Infixae sunt gentes in fovea, quam fecerunt; in laqueo isto, quem absconderunt, comprehensus est pes eorum.
  
17. Manifestavit se Dominus iudicium faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
  
18. IOD. Convertentur peccatores in infernum, omnes gentes, quae obliviscuntur Deum.
  
19. CAPH. Quoniam non in finem oblivio erit pauperis; exspectatio pauperum non peribit in aeternum.
  
20. Exsurge, Domine, non confortetur homo; iudicentur gentes in conspectu tuo.
  
21. Constitue, Domine, terrorem super eos; sciant gentes quoniam homines sunt.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES