Bible Study: FrontPage




 

Psalmi, Chapter 90

Bible Study - Psalmi 90 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Precatio. Moysis viri Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.
  
2. Priusquam montes nascerentur, aut gigneretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es Deus.
  
3. Reducis hominem in pulverem; et dixisti: “ Revertimini, filii hominum ”.
  
4. Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna, quae praeteriit, et custodia in nocte.
  
5. Auferes eos, somnium erunt:
  
6. mane sicut herba succrescens, mane floret et crescit, vespere decidit et arescit.
  
7. Quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus.
  
8. Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, occulta nostra in illuminatione vultus tui.
  
9. Quoniam omnes dies nostri evanuerunt in ira tua, consumpsimus ut suspirium annos nostros.
  
10. Dies annorum nostrorum sunt septuaginta anni aut in valentibus octoginta anni, et maior pars eorum labor et dolor, quoniam cito transeunt, et avolamus.
  
11. Quis novit potestatem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam?
  
12. Dinumerare dies nostros sic doce nos, ut inducamus cor ad sapientiam.
  
13. Convertere, Domine, usquequo? Et deprecabilis esto super servos tuos.
  
14. Reple nos mane misericordia tua, et exsultabimus et delectabimur omnibus diebus nostris.
  
15. Laetifica nos pro diebus, quibus nos humiliasti, pro annis, quibus vidimus mala.
  
16. Appareat servis tuis opus tuum, et decor tuus filiis eorum.
  
17. Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum confirma super nos et opus manuum nostrarum confirma.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES