Bible Study: FrontPage




 

Apocalypsis, Chapter 10

Bible Study - Apocalypsis 10 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Et vidi alium angelum for tem descendentem de caelo amictum nube, et iris super caput, et facies eius erat ut sol, et pedes eius tamquam columnae ignis;
  
2. et habebat in manu sua libellum apertum. Et posuit pedem suum dexterum supra mare, sinistrum autem super terram,
  
3. et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas.
  
4. Et cum locuta fuissent septem tonitrua, scripturus eram; et audivi vocem de caelo dicentem: “ Signa, quae locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere ”.
  
5. Et angelus, quem vidi stantem supra mare et supra terram, levavit manum suam dexteram ad caelum
  
6. et iuravit per Viventem in saecula saeculorum, qui creavit caelum et ea, quae in illo sunt, et terram et ea, quae in ea sunt, et mare et ea, quae in eo sunt: “ Tempus amplius non erit,
  
7. sed in diebus vocis septimi angeli, cum coeperit tuba canere, et consummatum est mysterium Dei, sicut evangelizavit servis suis prophetis ”.
  
8. Et vox, quam audivi de caelo, iterum loquentem mecum et dicentem: “ Vade, accipe librum apertum de manu angeli stantis supra mare et supra terram ”.
  
9. Et abii ad angelum dicens ei, ut daret mihi libellum. Et dicit mihi: “ Accipe et devora illum; et faciet amaricare ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulcis tamquam mel ”.
  
10. Et accepi libellum de manu angeli et devoravi eum, et erat in ore meo tamquam mel dulcis; et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus.
  
11. Et dicunt mihi: “ Oportet te iterum prophetare super populis et gentibus et linguis et regibus multis ”.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES