Bible Study: FrontPage




 

Apocalypsis, Chapter 16

Bible Study - Apocalypsis 16 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Et audivi vocem magnam de templo dicentem septem an gelis: “ Ite et effundite septem phialas irae Dei in terram ”.
  
2. Et abiit primus et effudit phialam suam in terram; et factum est vulnus saevum ac pessimum in homines, qui habebant characterem bestiae, et eos, qui adorabant imaginem eius.
  
3. Et secundus effudit phialam suam in mare; et factus est sanguis tamquam mortui, et omnis anima vivens mortua est, quae est in mari.
  
4. Et tertius effudit phialam suam in flumina et in fontes aquarum; et factus est sanguis.
  
5. Et audivi angelum aquarum dicentem: “ Iustus es, qui es et qui eras, Sanctus, quia haec iudicasti;
  
6. quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere: digni sunt! ”.
  
7. Et audivi altare dicens: “ Etiam, Domine, Deus omnipotens, vera et iusta iudicia tua! ”.
  
8. Et quartus effudit phialam suam in solem; et datum est illi aestu afficere homines in igne.
  
9. Et aestuaverunt homines aestu magno; et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas et non egerunt paenitentiam, ut darent illi gloriam.
  
10. Et quintus effudit phialam suam super thronum bestiae; et factum est regnum eius tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas prae dolore
  
11. et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus suis et vulneribus suis et non egerunt paenitentiam ex operibus suis.
  
12. Et sextus effudit phialam suam super flumen illud magnum Euphraten; et exsiccata est aqua eius, ut praepararetur via regibus, qui sunt ab ortu solis.
  
13. Et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophetae spiritus tres immundos velut ranas;
  
14. sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa, qui procedunt ad reges universi orbis congregare illos in proelium diei magni Dei omnipotentis.
  
15. Ecce venio sicut fur. Beatus, qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem eius.
  
16. Et congregavit illos in locum, qui vocatur Hebraice Harmagedon.
  
17. Et septimus effudit phialam suam in aerem; et exivit vox magna de templo a throno dicens: “ Factum est! ”.
  
18. Et facta sunt fulgura et voces et tonitrua, et terraemotus factus est magnus, qualis numquam fuit, ex quo homo fuit super terram, talis terraemotus sic magnus.
  
19. Et facta est civitas magna in tres partes, et civitates gentium ceciderunt. Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis irae eius.
  
20. Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi.
  
21. Et grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines; et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis, quoniam magna est plaga eius nimis.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES