Bible Study: FrontPage




 

Romanos, Chapter 15

Bible Study - Romanos 15 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Debemus autem nos fir miores imbecillitates infir morum sustinere et non nobis placere.
  
2. Unusquisque nostrum proximo placeat in bonum ad aedificationem;
  
3. etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: “ Improperia improperantium tibi ceciderunt super me ”.
  
4. Quaecumque enim antea scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus.
  
5. Deus autem patientiae et solacii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Christum Iesum,
  
6. ut unanimes uno ore glorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi.
  
7. Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos, in gloriam Dei.
  
8. Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum;
  
9. gentes autem propter misericordiam glorificare Deum, sicut scriptum est: “ Propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo ”.
  
10. Et iterum dicit: “ Laetamini, gentes, cum plebe eius ”.
  
11. Et iterum: “ Laudate, omnes gentes, Dominum, et magnificent eum omnes populi ”.
  
12. Et rursus Isaias ait: “ Erit radix Iesse, et qui exsurget regere gentes: in eo gentes sperabunt ”.
  
13. Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti.
  
14. Certus sum autem, fratres mei, et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis bonitate, repleti omni scientia, ita ut possitis et alterutrum monere.
  
15. Audacius autem scripsi vobis ex parte, tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam, quae data est mihi a Deo,
  
16. ut sim minister Christi Iesu ad gentes, consecrans evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, sanctificata in Spiritu Sancto.
  
17. Habeo igitur gloriationem in Christo Iesu ad Deum;
  
18. non enim audebo aliquid loqui eorum, quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium, verbo et factis,
  
19. in virtute signorum et prodigiorum, in virtute Spiritus, ita ut ab Ierusalem et per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi,
  
20. sic autem contendens praedicare evangelium, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem,
  
21. sed sicut scriptum est: “ Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt; et, qui non audierunt, intellegent ”.
  
22. Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos;
  
23. nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis,
  
24. cum in Hispaniam proficisci coepero, spero enim quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero.
  
25. Nunc autem proficiscor in Ierusalem ministrare sanctis;
  
26. probaverunt enim Macedonia et Achaia communicationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Ierusalem.
  
27. Placuit enim eis, et debitores sunt eorum; nam si spiritalibus eorum communicaverunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis.
  
28. Hoc igitur cum consummavero et assignavero eis fructum hunc, proficiscar per vos in Hispaniam;
  
29. scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Christi veniam.
  
30. Obsecro autem vos, fratres, per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus, ut concertemini mecum in orationibus pro me ad Deum,
  
31. ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Iudaea, et ministerium meum pro Ierusalem acceptum sit sanctis,
  
32. ut veniens ad vos in gaudio per voluntatem Dei refrigerer vobiscum.
  
33. Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES