Bible Study: FrontPage




 

Romanos, Chapter 5

Bible Study - Romanos 5 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Iustificati igitur ex fide, pacem habemus ad Deum per Domi num nostrum Iesum Christum,
  
2. per quem et accessum habemus fide in gratiam istam, in qua stamus et gloriamur in spe gloriae Dei.
  
3. Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur,
  
4. patientia autem probationem, probatio vero spem;
  
5. spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
  
6. Adhuc enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est.
  
7. Vix enim pro iusto quis moritur; nam pro bono forsitan quis et audeat mori.
  
8. Commendat autem suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est.
  
9. Multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum!
  
10. Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius;
  
11. non solum autem, sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.
  
12. Propterea, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt.
  
13. Usque ad legem enim peccatum erat in mundo; peccatum autem non imputatur, cum lex non est,
  
14. sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae, qui est figura futuri.
  
15. Sed non sicut delictum, ita et donum; si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundavit.
  
16. Et non sicut per unum, qui peccavit, ita et donum; nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem.
  
17. Si enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis, qui abundantiam gratiae et donationis iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum.
  
18. Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae;
  
19. sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi.
  
20. Lex autem subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia,
  
21. ut sicut regnavit peccatum in morte, ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES