Bible Study: FrontPage




 

Romanos, Chapter 7

Bible Study - Romanos 7 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. An ignoratis, fratres — scienti bus enim legem loquor — quia lex in homine dominatur, quanto tempore vivit?
  
2. Nam quae sub viro est mulier, viventi viro alligata est lege; si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri.
  
3. Igitur, vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit alterius viri; si autem mortuus fuerit vir, libera est a lege, ut non sit adultera, si fuerit alterius viri.
  
4. Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius, eius qui ex mortuis suscitatus est, ut fructificaremus Deo.
  
5. Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti;
  
6. nunc autem soluti sumus a lege, mortui ei, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate Spiritus et non in vetustate litterae.
  
7. Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit! Sed peccatum non cognovi, nisi per legem; nam concupiscentiam nescirem, nisi lex diceret: “ Non concupisces ”.
  
8. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam; sine lege enim peccatum mortuum erat.
  
9. Ego autem vivebam sine lege aliquando; sed, cum venisset mandatum, peccatum revixit,
  
10. ego autem mortuus sum; et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem;
  
11. nam peccatum, occasione accepta, per mandatum seduxit me et per illud occidit.
  
12. Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum.
  
13. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit! Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.
  
14. Scimus enim quod lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato.
  
15. Quod enim operor, non intellego; non enim, quod volo, hoc ago, sed quod odi, illud facio.
  
16. Si autem, quod nolo, illud facio, consentio legi quoniam bona.
  
17. Nunc autem iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum.
  
18. Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; nam velle adiacet mihi, operari autem bonum, non!
  
19. Non enim, quod volo bonum, facio, sed, quod nolo malum, hoc ago.
  
20. Si autem, quod nolo, illud facio, iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum.
  
21. Invenio igitur hanc legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adiacet.
  
22. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem;
  
23. video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis.
  
24. Infelix ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis huius?
  
25. Gratias autem Deo per Iesum Christum Dominum nostrum! Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES