Bible Study: FrontPage




 

Ruth, Chapter 4

Bible Study - Ruth 4 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum praeterire, de quo locutus erat, dixit ad eum: “ Declina paulisper et sede hic ”, vocans eum nomine suo. Qui divertit et sedit.
  
2. Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis dixit ad eos: “ Sedete hic ”.
  
3. Quibus sedentibus, locutus est ad propinquum: “ Partem agri fratris nostri Elimelech vendit Noemi, quae reversa est de regione Moabitide.
  
4. Quod audire te volui et tibi dicere: Coram cunctis sedentibus et maioribus natu de populo meo, si vis possidere iure propinquitatis, eme et posside; sin autem tibi displicet, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam. Nullus est enim propinquus, excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum ”. At ille respondit: “ Ego agrum emam ”.
  
5. Cui dixit Booz: “ Quando emeris agrum de manu Noemi, Ruth quoque Moabitidem, quae uxor defuncti fuit, debes accipere, ut suscites nomen defuncti propinqui tui in hereditate sua ”.
  
6. Qui respondit: “ Cedo iure propinquitatis; neque enim possessionem familiae meae delere debeo. Tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor ”.
  
7. Hic autem erat mos antiquitus in Israel pro redemptione et commutatione: ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum et dabat proximo suo. Hoc erat testimonium cessionis in Israel.
  
8. Dixit ergo propinquus ad Booz: “ Eme tibi ”. Et solvit calceamentum suum de pede suo.
  
9. Et Booz maioribus natu et universo populo: “ Testes, inquit, vos estis hodie quod acquisierim omnia, quae fuerunt Elimelech et Chelion et Mahalon, tradente Noemi,
  
10. et etiam Ruth Moabitidem uxorem Mahalon in coniugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in hereditate sua, ne vocabulum eius de fratribus suis et de porta loci sui deleatur. Vos, inquam, huius rei hodie testes estis ”.
  
11. Respondit omnis populus, qui erat in porta, et maiores natu: “ Nos testes sumus; faciat Dominus hanc mulierem, quae ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quae aedificaverunt ambae domum Israel. Fortiter age in Ephratha et fac tibi celebre nomen in Bethlehem!
  
12. Fiatque domus tua sicut domus Phares, quem Thamar peperit Iudae, de semine, quod dederit Dominus tibi ex hac puella! ”.
  
13. Tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem; ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus, ut conciperet et pareret filium.
  
14. Dixeruntque mulieres ad Noemi: “ Benedictus Dominus, qui non est passus, ut deficeret tibi hodie, qui redimit familiam tuam, et vocetur nomen eius in Israel
  
15. et consoletur animam tuam et enutriat senectutem; de nuru enim tua natus est, quae te diligit et multo tibi est melior quam septem filii ”.
  
16. Susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo et gerulae officio fungebatur.
  
17. Vicinae autem mulieres congratulantes ei et dicentes: “ Natus est filius Noemi! ”, vocaverunt nomen eius Obed. Hic est pater Isai patris David.
  
18. Hae sunt generationes Phares: Phares genuit Esrom,
  
19. Esrom genuit Aram, Aram genuit Aminadab,
  
20. Aminadab genuit Naasson, Naasson genuit Salmon,
  
21. Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed,
  
22. Obed genuit Iesse, Iesse genuit David.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES