Bible Study: FrontPage




 

Tobiae, Chapter 11

Bible Study - Tobiae 11 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Et abierunt viam suam et pervenerunt Charran, quae est contra Nineven.
  
2. Tunc dixit Raphael: “ Scis quomodo dereliquerimus patrem tuum.
  
3. Praecedamus uxorem tuam et praeparemus domum, dum veniunt ”.
  
4. Et processerunt ambo pariter. Et dixit illi: “ Tolle tecum fel ”. Et abiit cum illis canis ex eis, qui sequebantur eum et Thobiam.
  
5. Et Anna sedebat circumspiciens viam filii sui.
  
6. Et cognovit illum venientem et dixit patri eius: “ Ecce filius tuus venit et homo, qui cum illo ierat ”.
  
7. Et Raphael dixit Thobiae, antequam appropinquaret patri: “ Scio quia oculi eius aperientur.
  
8. Asperge fel piscis in oculis eius; et detrahet medicamentum et decoriabit albugines de oculis eius. Et respiciet pater tuus et videbit lumen ”.
  
9. Et occurrit ei Anna et irruit collo filii sui et dixit illi: “ Fili, video te; amodo moriar! ”. Et lacrimata est.
  
10. Et surrexit Thobi et offendebat pedibus et egressus est ad ostium atrii. Et occurrit illi Thobias,
  
11. et fel piscis in manu sua, et insufflavit in oculis illius et apprehendit illum et dixit: “ Forti animo esto, pater! ”. Et iniecit medicamentum super eum et imposuit.
  
12. Et decoriavit duabus manibus suis albugines ab angulis oculorum illius.
  
13. Et videns filium suum irruit collo eius
  
14. et lacrimatus est et dixit ei: “ Video te, fili, lumen oculorum meorum! ”. Et dixit: “ Benedictus Deus, et benedictum nomen illius magnum, et benedicti omnes sancti angeli eius in omnia saecula,
  
15. quoniam ipse flagellavit me, et ecce ego video Thobiam filium meum! ”. Et introivit Thobi et Anna uxor eius in domum gaudentes et benedicentes Deum toto ore suo pro omnibus, quae sibi evenerant. Et indicavit patri suo Thobias, quoniam perfecta erat via illius bene a Domino Deo, et quia attulerat pecuniam et quemadmodum acceperat Saram filiam Raguel uxorem, et quia ecce venit et ipsa in proximo est portae Nineves. Et gavisi sunt Thobi et Anna
  
16. et exierunt in obviam nurui suae ad portam Nineves. Et videntes Thobin, qui erant in Nineve, venientem et ambulantem cum omni virtute sua et a nemine manu deductum mirabantur,
  
17. et confitebatur Thobi et benedicebat magna voce Deum coram illis, quoniam misertus est illius Deus et aperuit oculos eius. Et appropinquavit Thobi ad Saram uxorem Thobiae filii sui et benedixit illi et dixit ei: “ Intres sana, filia! Et benedictus Deus tuus, qui adduxit te ad nos, filia! Et benedictus pater tuus et benedictus Thobias filius meus et benedicta tu, filia! Intra in domum tuam sana in benedictione et gaudio; intra, filia! ”. In illo die factum est gaudium omnibus Iudaeis, qui erant in Nineve.
  
18. Et venerunt Achicarus et Nadab ex fratribus illius gaudentes ad Thobiam. Et consummatae sunt nuptiae cum gaudio septem diebus, et data sunt illi munera multa.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES