Bible Study: FrontPage




 

Sapientia, Chapter 10

Bible Study - Sapientia 10 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Haec illum, qui primus formatus est, pater orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit et eduxit illum a delicto suo
  
2. et dedit illi virtutem continendi omnia.
  
3. Ab hac ut recessit iniustus in ira sua, in furoribus fraternae caedis deperiit;
  
4. propter quem, cum demergeretur terra, sanavit eam iterum sapientia per contemptibile lignum iustum gubernans.
  
5. Haec et in consensu nequitiae, cum se nationes confudissent, scivit iustum et conservavit sine querela Deo et super filii viscera fortem custodivit.
  
6. Haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in Pentapolim;
  
7. cuius adhuc in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra, et incertis temporibus fructus habentes arbores, et incredibilis animae memoria stans figmentum salis.
  
8. Sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt, ut ignorarent bona, sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam, ut in his, quae peccaverunt, nec latere potuissent.
  
9. Sapientia autem hos, qui eam observant, a laboribus liberavit.
  
10. Haec profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum; honestavit illum in laboribus et complevit labores illius.
  
11. In avaritia circumvenientium illum affuit illi et honestum fecit illum.
  
12. Custodivit illum ab inimicis et ab insidiantibus tutavit illum; et post certamen forte bravium dedit illi, ut sciret quoniam omnium potentior est pietas.
  
13. Haec venditum iustum non dereliquit, sed a peccato liberavit eum;
  
14. descenditque cum illo in foveam et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos, qui eum deprimebant, et mendaces ostendit, qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem aeternam.
  
15. Haec populum sanctum et semen sine querela liberavit a nationibus, quae illum deprimebant.
  
16. Intravit in animam servi Domini et stetit contra reges horrendos in portentis et signis.
  
17. Reddidit sanctis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum per noctem.
  
18. Transtulit illos per mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam
  
19. inimicos autem illorum demersit et ab altitudine abyssi eduxit illos.
  
20. Ideo iusti tulerunt spolia impiorum et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum et victricem manum tuam laudaverunt unanimiter,
  
21. quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit disertas.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES