Bible Study: FrontPage




 

Zacharias, Chapter 10

Bible Study - Zacharias 10 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Petite a Domino pluviam in tempore pluviae serotinae. Dominus facit fulgura et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro.
  
2. Quia theraphim loquuntur inania, et divini vident mendacium, et somnia loquuntur vana, vane consolantur; idcirco migrant quasi grex, affliguntur, quia non est eis pastor.
  
3. Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo: certe visitat Dominus exercituum gregem suum, domum Iudae, et faciet eos quasi equum gloriae suae in bello.
  
4. Ex ipso angulus, ex ipso paxillus, ex ipso arcus proelii, ex ipso egredietur omnis exactor simul.
  
5. Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in proelio et bellabunt, quia Dominus cum eis; et confundentur ascensores equorum.
  
6. Et confortabo domum Iudae et domum Ioseph salvabo et reducam eos, quia miserebor eorum; et erunt, sicut non proiecissem eos: ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eos.
  
7. Et erunt quasi fortes Ephraim, et laetabitur cor eorum quasi a vino, et filii eorum videbunt et laetabuntur, et exsultabit cor eorum in Domino.
  
8. Sibilabo eis et congregabo illos, quia redemi eos, et multi erunt, sicut multi ante fuerant.
  
9. Et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei; et alent filios suos et revertentur.
  
10. Et reducam eos de terra Aegypti et de Assyria congregabo eos et ad terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus.
  
11. Et transibunt per mare angustiae, et percutiet in mari fluctus, et exiccabuntur omnia profunda fluminis; et humiliabitur superbia Assyriae, et sceptrum Aegypti recedet.
  
12. Confortabo eos in Domino, et in nomine eius ambulabunt ”, dicit Dominus.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES