Bible Study: FrontPage




 

Zacharias, Chapter 13

Bible Study - Zacharias 13 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Ierusalem pro peccatis et immunditia.
  
2. Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum, disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra; et pseudoprophetas et spiritum immundum auferam de terra.
  
3. Et erit: cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater eius et mater eius, qui genuerunt eum: “Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini”; et configent eum pater eius et mater eius, qui genuerunt eum, cum prophetaverit.
  
4. Et erit: in die illa confundentur prophetae, unusquisque ex visione sua, cum prophetaverit; nec operientur pallio saccino, ut mentiantur,
  
5. sed dicet: “Non sum propheta; homo operans terram ego sum, quoniam terra est possessio mea ab adulescentia mea”.
  
6. Et dicetur ei: “Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum?”. Et dicet: “His plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me”.
  
7. Framea, suscitare super pastorem meum et super virum cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum. Percute pastorem, et dispergentur oves, et convertam manum meam contra parvulos.
  
8. Et erit in omni terra, dicit Dominus: partes duae in ea dispergentur et deficient, et tertia pars relinquetur in ea;
  
9. et ducam tertiam partem per ignem et purgabo eos, sicut purgatur argentum, et probabo eos, sicut probatur aurum: ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam: Populus meus est ille; et ipse dicet: “Dominus est Deus meus”.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES