Bible Study: FrontPage




 

Zacharias, Chapter 3

Bible Study - Zacharias 3 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Et ostendit mihi Iesua sacer dotem magnum stantem coram angelo Domini; et Satan stabat a dextris eius, ut adversaretur ei.
  
2. Et dixit angelus Domini ad Satan: “Increpet Dominus in te, Satan! Et increpet Dominus in te, qui elegit Ierusalem! Numquid non iste torris est erutus de igne?”.
  
3. Et Iesua erat indutus vestibus sordidis et stabat ante faciem angeli.
  
4. Qui respondit et ait ad eos, qui stabant coram se, dicens: “Auferte vestimenta sordida ab eo”. Et dixit ad eum: “Ecce, abstuli a te iniquitatem tuam; induam te mutatoriis”.
  
5. Et dixit: “Ponite cidarim mundam super caput eius”. Et posuerunt cidarim mundam super caput eius et induerunt eum vestibus; et angelus Domini stabat.
  
6. Et contestabatur angelus Domini Iesua dicens:
  
7. “Haec dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris et ministerium meum custodieris, tu quoque iudicabis domum meam et custodies atria mea; et dabo tibi accessum inter eos, qui nunc hic assistunt.
  
8. Audi, Iesua sacerdos magne, tu et amici tui, qui sedent coram te, quia viri portendentes sunt: Ecce enim ego adduco servum meum Germen.
  
9. Quia ecce lapis, quem dedi coram Iesua: super lapidem unum septem oculi sunt; ecce ego caelabo sculpturam eius, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terrae illius in die una.
  
10. In die illa, oraculum Domini exercituum, vocabit vir amicum suum subter vitem et subter ficum”.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES