Bible Study: FrontPage




 

Esther supl., Chapter 10

Bible Study - Esther supl. 10 - Latin - Vulgata Clementina - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Rex vero Assuerus omnem terram, et cunctas maris insulas fecit tributarias :
  
2. cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochæum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum :
  
3. et quomodo Mardochæus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit : et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea, quæ ad pacem seminis sui pertinerent.
  
4. Dixitque Mardochæus : A Deo facta sunt ista.
  
5. Recordatus sum somnii, quod videram, hæc eadem significantis : nec eorum quidquam irritum fuit.
  
6. Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem, solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit : Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam.
  
7. Duo autem dracones : ego sum, et Aman.
  
8. Gentes, quæ convenerant : hi sunt, qui conati sunt delere nomen Judæorum.
  
9. Gens autem mea Israël est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum : liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes :
  
10. et duas sortes esse præcepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium.
  
11. Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus :
  
12. et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hæreditatis suæ.
  
13. Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima, et quintadecima die ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio in unum cœtum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israël.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES