Bible Study: FrontPage




 

Galatas, Chapter 4

Bible Study - Galatas 4 - Latin - Vulgata Clementina - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Dico autem : quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium :
  
2. sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre :
  
3. ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.
  
4. At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,
  
5. ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
  
6. Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater.
  
7. Itaque jam non est servus, sed filius : quod si filius, et hæres per Deum.
  
8. Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis.
  
9. Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo : quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis ?
  
10. Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.
  
11. Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.
  
12. Estote sicut ego, quia et ego sicut vos : fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis.
  
13. Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem : et tentationem vestram in carne mea
  
14. non sprevistis, neque respuistis : sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum.
  
15. Ubi est ergo beatitudo vestra ? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.
  
16. Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis ?
  
17. Æmulantur vos non bene : sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini.
  
18. Bonum autem æmulamini in bono semper : et non tantum cum præsens sum apud vos.
  
19. Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis :
  
20. vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam : quoniam confundor in vobis.
  
21. Dicite mihi qui sub lege vultis esse : legem non legistis ?
  
22. Scriptum est enim : Quoniam Abraham duos filios habuit : unum de ancilla, et unum de libera.
  
23. Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est : qui autem de libera, per repromissionem :
  
24. quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar :
  
25. Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis.
  
26. Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra.
  
27. Scriptum est enim : Lætare sterilis, quæ non paris ; erumpe et clama, quæ non parturis : quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum.
  
28. Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus.
  
29. Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum : ita et nunc.
  
30. Sed quid dicit Scriptura ? Ejice ancillam, et filium ejus : non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ.
  
31. Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ : qua libertate Christus nos liberavit.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES