Bible Study: FrontPage




 

Genesis, Chapter 10

Bible Study - Genesis 10 - Latin - Vulgata Clementina - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth : natique sunt eis filii post diluvium.
  
2. Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.
  
3. Porro filii Gomer : Ascenez et Riphath et Thogorma.
  
4. Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.
  
5. Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.
  
6. Filii autem Cham : Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.
  
7. Filii Chus : Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma : Saba et Dadan.
  
8. Porro Chus genuit Nemrod : ipse cœpit esse potens in terra,
  
9. et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium : Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.
  
10. Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.
  
11. De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.
  
12. Resen quoque inter Niniven et Chale : hæc est civitas magna.
  
13. At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim,
  
14. et Phetrusim, et Chasluim : de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.
  
15. Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum,
  
16. et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum,
  
17. Hevæum, et Aracæum : Sinæum,
  
18. et Aradium, Samaræum, et Amathæum : et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum.
  
19. Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.
  
20. Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.
  
21. De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.
  
22. Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.
  
23. Filii Aram : Us, et Hul, et Gether, et Mes.
  
24. At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.
  
25. Natique sunt Heber filii duo : nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra : et nomen fratris ejus Jectan.
  
26. Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare,
  
27. et Aduram, et Uzal, et Decla,
  
28. et Ebal, et Abimaël, Saba,
  
29. et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti, filii Jectan.
  
30. Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.
  
31. Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis.
  
32. Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES