Bible Study: FrontPage




 

Iob, Chapter 10

Bible Study - Iob 10 - Latin - Vulgata Clementina - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Tædet animam meam vitæ meæ ; dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animæ meæ.
  
2. Dicam Deo : Noli me condemnare ; indica mihi cur me ita judices.
  
3. Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves ?
  
4. Numquid oculi carnei tibi sunt ? aut sicut videt homo, et tu videbis ?
  
5. Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,
  
6. ut quæras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris,
  
7. et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere ?
  
8. Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu ; et sic repente præcipitas me ?
  
9. Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.
  
10. Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti ?
  
11. Pelle et carnibus vestisti me ; ossibus et nervis compegisti me.
  
12. Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.
  
13. Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.
  
14. Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris ?
  
15. Et si impius fuero, væ mihi est ; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.
  
16. Et propter superbiam quasi leænam capies me, reversusque mirabiliter me crucias.
  
17. Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et pœnæ militant in me.
  
18. Quare de vulva eduxisti me ? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret !
  
19. Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum.
  
20. Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi ? Dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum ;
  
21. antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine :
  
22. terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo : sed sempiternus horror inhabitat.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES