Bible Study: FrontPage




 

Iob, Chapter 12

Bible Study - Iob 12 - Latin - Vulgata Clementina - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Respondens autem Job, dixit :
  
2. Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia ?
  
3. Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum ; quis enim hæc quæ nostis ignorat ?
  
4. Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum ; deridetur enim justi simplicitas.
  
5. Lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum.
  
6. Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.
  
7. Nimirum interroga jumenta, et docebunt te ; et volatilia cæli, et indicabunt tibi.
  
8. Loquere terræ, et respondebit tibi ; et narrabunt pisces maris.
  
9. Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit ?
  
10. In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis.
  
11. Nonne auris verba dijudicat ? Et fauces comedentis, saporem ?
  
12. In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.
  
13. Apud ipsum est sapientia et fortitudo ; ipse habet consilium et intelligentiam.
  
14. Si destruxerit, nemo est qui ædificet ; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.
  
15. Si continuerit aquas, omnia siccabuntur ; et si emiserit eas, subvertent terram.
  
16. Apud ipsum est fortitudo et sapientia ; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.
  
17. Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem.
  
18. Balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum.
  
19. Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat ;
  
20. commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens.
  
21. Effundit despectionem super principes, eos qui oppressi fuerant relevans.
  
22. Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis.
  
23. Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit.
  
24. Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium.
  
25. Palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES