Bible Study: FrontPage




 

Iob, Chapter 16

Bible Study - Iob 16 - Latin - Vulgata Clementina - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Respondens autem Job, dixit :
  
2. Audivi frequenter talia : consolatores onerosi omnes vos estis.
  
3. Numquid habebunt finem verba ventosa ? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris ?
  
4. Poteram et ego similia vestri loqui : atque utinam esset anima vestra pro anima mea !
  
5. Consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos.
  
6. Roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis.
  
7. Sed quid agam ? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me.
  
8. Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.
  
9. Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi.
  
10. Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis : hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.
  
11. Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam : saciati sunt pœnis meis.
  
12. Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.
  
13. Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum : tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum.
  
14. Circumdedit me lanceis suis, convulneravit lumbos meos : non pepercit, et effudit in terra viscera mea.
  
15. Concidit me vulnere super vulnus : irruit in me quasi gigas.
  
16. Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam.
  
17. Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt.
  
18. Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces.
  
19. Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus :
  
20. ecce enim in cælo testis meus et conscius meus in excelsis.
  
21. Verbosi amivi mei : ad Deum stillat oculus meus :
  
22. atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo !
  
23. Ecce enim breves anni transeunt : et semitam per quam non revertar ambulo.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES