Bible Study: FrontPage




 

Iob, Chapter 30

Bible Study - Iob 30 - Latin - Vulgata Clementina - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei :
  
2. quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni :
  
3. egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria.
  
4. Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum :
  
5. qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant :
  
6. in desertis habitabant torrentium, et in cavernis terræ, vel super glaream :
  
7. qui inter hujuscemodi lætabantur, et esse sub sentibus delicias computabant :
  
8. filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes.
  
9. Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium.
  
10. Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur.
  
11. Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum.
  
12. Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt : pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.
  
13. Dissipaverunt itinera mea : insidiati sunt mihi, et prævaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium.
  
14. Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt.
  
15. Redactus sum in nihilum ; abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea.
  
16. Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis.
  
17. Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt.
  
18. In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capito tunicæ succinxerunt me.
  
19. Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillæ et cineri.
  
20. Clamo ad te, et non exaudis me : sto, et non respicis me.
  
21. Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi.
  
22. Elevasti me, et quasi super ventum ponens elisisti me valide.
  
23. Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.
  
24. Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam : et si corruerint, ipse salvabis.
  
25. Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.
  
26. Expectabam bona, et venerunt mihi mala : præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ.
  
27. Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie : prævenerunt me dies afflictionis.
  
28. Mœrens incedebam, sine furore, consurgens, in turba clamabam.
  
29. Frater fui draconum, et socius struthionum.
  
30. Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt præ caumate.
  
31. Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES