Bible Study: FrontPage




 

Iob, Chapter 40

Bible Study - Iob 40 - Latin - Vulgata Clementina - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :
  
2. Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et indica mihi.
  
3. Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut te justificeris ?
  
4. Et si habes brachium sicut Deus ? et si voce simili tonas ?
  
5. Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.
  
6. Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia.
  
7. Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo.
  
8. Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam.
  
9. Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.
  
10. Ecce behemoth quem feci tecum, fœnum quasi bos comedet.
  
11. Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus.
  
12. Stringit caudam suam quasi cedrum : nervi testiculorum ejus perplexi sunt.
  
13. Ossa ejus velut fistulæ æris, cartilago illius quasi laminæ ferreæ.
  
14. Ipse est principium viarum Dei : qui fecit eum applicabit gladium ejus.
  
15. Huic montes herbas ferunt : omnes bestiæ agri ludent ibi.
  
16. Sub umbra dormit, in secreto calami et in locis humentibus.
  
17. Protegunt umbræ umbram ejus : circumdabunt eum salices torrentis.
  
18. Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.
  
19. In oculis ejus quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares ejus.
  
20. An extrahere poteris leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus ?
  
21. Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus ?
  
22. Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia ?
  
23. Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum ?
  
24. Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis ?
  
25. Concident eum amici ? divident illum negotiatores ?
  
26. Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius ?
  
27. Pone super eum manum tuam : memento belli, nec ultra addas loqui.
  
28. Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES