Bible Study: FrontPage




 

Psalmi, Chapter 106

Bible Study - Psalmi 106 - Latin - Vulgata Clementina - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
  
2. Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos,
  
3. a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari.
  
4. Erraverunt in solitudine, in inaquoso ; viam civitatis habitaculi non invenerunt.
  
5. Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.
  
6. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos ;
  
7. et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.
  
8. Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
  
9. Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.
  
10. Sedentes in tenebris et umbra mortis ; vinctos, in mendicitate et ferro.
  
11. Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt.
  
12. Et humiliatum est in laboribus cor eorum ; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.
  
13. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum liberavit eos.
  
14. Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit.
  
15. Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
  
16. Quia contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit.
  
17. Suscepit eos de via iniquitatis eorum, propter injustitias enim suas humiliati sunt.
  
18. Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
  
19. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum liberavit eos.
  
20. Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.
  
21. Confiteantur Domino misericordiæ ejus ; et mirabilia ejus filiis hominum.
  
22. Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione.
  
23. Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis,
  
24. ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.
  
25. Dixit, et stetit spiritus procellæ, et exaltati sunt fluctus ejus.
  
26. Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos ; anima eorum in malis tabescebat.
  
27. Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius ; et omnis sapientia eorum devorata est.
  
28. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum eduxit eos.
  
29. Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus.
  
30. Et lætati sunt quia siluerunt ; et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
  
31. Confiteantur Domino misericordiæ ejus ; et mirabilia ejus filiis hominum.
  
32. Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.
  
33. Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim ;
  
34. terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.
  
35. Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum.
  
36. Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis ;
  
37. et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis.
  
38. Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis ; et jumenta eorum non minoravit.
  
39. Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore.
  
40. Effusa est contemptio super principes ; et errare fecit eos in invio, et non in via.
  
41. Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias.
  
42. Videbunt recti, et lætabuntur ; et omnis iniquitas oppilabit os suum.
  
43. Quis sapiens et custodiet hæc ? et intelliget misericordias Domini ?


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES