Bible Study: FrontPage




 

Psalmi, Chapter 134

Bible Study - Psalmi 134 - Latin - Vulgata Clementina - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Alleluja. Laudate nomen Dominum ; laudate, servi, Dominum :
  
2. qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
  
3. Laudate Dominum, quia bonus Dominus ; psallite nomini ejus, quoniam suave.
  
4. Quoniam Jacob elegit sibi Dominus, Israël in possessionem sibi.
  
5. Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis.
  
6. Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.
  
7. Educens nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit ; qui producit ventos de thesauris suis.
  
8. Qui percussit primogenita Ægypti, ab homine usque ad pecus.
  
9. Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte, in Pharaonem, et in omnes servos ejus.
  
10. Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes :
  
11. Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan ;
  
12. et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israël populo suo.
  
13. Domine, nomen tuum in æternum ; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
  
14. Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur.
  
15. Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
  
16. Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.
  
17. Aures habent, et non audient ; neque enim est spiritus in ore ipsorum.
  
18. Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
  
19. Domus Israël, benedicite Domino ; domus Aaron, benedicite Domino.
  
20. Domus Levi, benedicite Domino ; qui timetis Dominum, benedicite Domino.
  
21. Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES