Bible Study: FrontPage




 

Psalmi, Chapter 80

Bible Study - Psalmi 80 - Latin - Vulgata Clementina - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. In finem. Pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.
  
2. Exsultate Deo adjutori nostro, jubilate Deo Jacob.
  
3. Sumite psalmum, et date tympanum ; psalterium jucundum, cum cithara.
  
4. Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ ;
  
5. quia præceptum in Israël est, et judicium Deo Jacob.
  
6. Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti ; linguam quam non noverat audivit.
  
7. Divertit ab oneribus dorsum ejus ; manus ejus in cophino servierunt.
  
8. In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis ; probavi te apud aquam contradictionis.
  
9. Audi, populus meus, et contestabor te. Israël, si audieris me,
  
10. non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.
  
11. Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud.
  
12. Et non audivit populus meus vocem meam, et Israël non intendit mihi.
  
13. Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ; ibunt in adinventionibus suis.
  
14. Si populus meus audisset me, Israël si in viis meis ambulasset,
  
15. pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam.
  
16. Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula.
  
17. Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES