Bible Study: FrontPage




 

I Corinthios, Chapter 13

Bible Study - I Corinthios 13 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens
  
2. et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum
  
3. et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest
  
4. caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur
  
5. non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum
  
6. non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati
  
7. omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet
  
8. caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur
  
9. ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus
  
10. cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est
  
11. cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli
  
12. videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum
  
13. nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES