Bible Study: FrontPage




 

I Corinthios, Chapter 16

Bible Study - I Corinthios 16 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos facite
  
2. per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiant
  
3. cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem
  
4. quod si dignum fuerit ut et ego eam mecum ibunt
  
5. veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam pertransibo
  
6. apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me deducatis quocumque iero
  
7. nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit
  
8. permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten
  
9. ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi
  
10. si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego
  
11. ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus
  
12. de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit
  
13. vigilate state in fide viriliter agite et confortamini
  
14. omnia vestra in caritate fiant
  
15. obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos
  
16. ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti
  
17. gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt
  
18. refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui eiusmodi sunt
  
19. salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia
  
20. salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo sancto
  
21. salutatio mea manu Pauli
  
22. si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema maranatha
  
23. gratia Domini Iesu vobiscum
  
24. caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu amen


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES