Bible Study: FrontPage




 

I Petri, Chapter 1

Bible Study - I Petri 1 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis dispersionis Ponti Galatiae Cappadociae Asiae et Bithyniae
  
2. secundum praescientiam Dei Patris in sanctificatione Spiritus in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi gratia vobis et pax multiplicetur
  
3. benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis
  
4. in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et inmarcescibilem conservatam in caelis in vobis
  
5. qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo
  
6. in quo exultatis modicum nunc si oportet contristati in variis temptationibus
  
7. ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi
  
8. quem cum non videritis diligitis in quem nunc quoque non videntes credentes autem exultatis laetitia inenarrabili et glorificata
  
9. reportantes finem fidei vestrae salutem animarum
  
10. de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae qui de futura in vobis gratia prophetaverunt
  
11. scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi praenuntians eas quae in Christo sunt passiones et posteriores glorias
  
12. quibus revelatum est quia non sibi ipsis vobis autem ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vos Spiritu Sancto misso de caelo in quae desiderant angeli prospicere
  
13. propter quod succincti lumbos mentis vestrae sobrii perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam in revelatione Iesu Christi
  
14. quasi filii oboedientiae non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis
  
15. sed secundum eum qui vocavit vos sanctum et ipsi sancti in omni conversatione sitis
  
16. quoniam scriptum est sancti eritis quia ego sanctus sum
  
17. et si Patrem invocatis eum qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus in timore incolatus vestri tempore conversamini
  
18. scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis
  
19. sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi
  
20. praecogniti quidem ante constitutionem mundi manifestati autem novissimis temporibus propter vos
  
21. qui per ipsum fideles estis in Deo qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in Deo
  
22. animas vestras castificantes in oboedientia caritatis in fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite adtentius
  
23. renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis
  
24. quia omnis caro ut faenum et omnis gloria eius tamquam flos faeni exaruit faenum et flos decidit
  
25. verbum autem Domini manet in aeternum hoc est autem verbum quod evangelizatum est in vos


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES