Bible Study: FrontPage




 

I Petri, Chapter 2

Bible Study - I Petri 2 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones
  
2. sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem
  
3. si gustastis quoniam dulcis Dominus
  
4. ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum
  
5. et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum
  
6. propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur
  
7. vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
  
8. et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt
  
9. vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum
  
10. qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti
  
11. carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam
  
12. conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis
  
13. subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive regi quasi praecellenti
  
14. sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum
  
15. quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam
  
16. quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Dei
  
17. omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate
  
18. servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolis
  
19. haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste
  
20. quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud Deum
  
21. in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius
  
22. qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius
  
23. qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste
  
24. qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estis
  
25. eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES