Bible Study: FrontPage




 

I Petri, Chapter 4

Bible Study - I Petri 4 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini quia qui passus est carne desiit a peccatis
  
2. ut iam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis
  
3. sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis comesationibus potationibus et inlicitis idolorum cultibus
  
4. in quo peregrinantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem blasphemantes
  
5. qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuos
  
6. propter hoc enim et mortuis evangelizatum est ut iudicentur quidem secundum homines in carne vivant autem secundum Deum spiritu
  
7. omnium autem finis adpropinquavit estote itaque prudentes et vigilate in orationibus
  
8. ante omnia mutuam in vosmet ipsos caritatem continuam habentes quia caritas operit multitudinem peccatorum
  
9. hospitales invicem sine murmuratione
  
10. unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei
  
11. si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum amen
  
12. carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis fit quasi novi aliquid vobis contingat
  
13. sed communicantes Christi passionibus gaudete ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes
  
14. si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit
  
15. nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor
  
16. si autem ut Christianus non erubescat glorificet autem Deum in isto nomine
  
17. quoniam tempus ut incipiat iudicium de domo Dei si autem primum a nobis qui finis eorum qui non credunt Dei evangelio
  
18. et si iustus vix salvatur impius et peccator ubi parebit
  
19. itaque et hii qui patiuntur secundum voluntatem Dei fideli creatori commendant animas suas in benefactis


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES