Bible Study: FrontPage




 

II Paralipomenon, Chapter 17

Bible Study - II Paralipomenon 17 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israhel
  
2. constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iudae quae erant vallatae muris praesidiaque disposuit in terra Iuda et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater eius
  
3. et fuit Dominus cum Iosaphat quia ambulavit in viis David patris sui primis et non speravit in Baalim
  
4. sed in Deo patris sui et perrexit in praeceptis illius et non iuxta peccata Israhel
  
5. confirmavitque Dominus regnum in manu eius et dedit omnis Iuda munera Iosaphat factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa gloria
  
6. cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini etiam excelsa et lucos de Iuda abstulit
  
7. tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benail et Obdiam et Zacchariam et Nathanahel et Micheam ut docerent in civitatibus Iuda
  
8. et cum eis Levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam Asahel quoque et Semiramoth et Ionathan Adoniam et Tobiam et Tobadoniam Levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes
  
9. docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Iuda atque erudiebant populum
  
10. itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quae erant per gyrum Iuda nec audebant bellare contra Iosaphat
  
11. sed et Philisthei Iosaphat munera deferebant et vectigal argenti Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia septingentos et hircos totidem
  
12. crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit in Iuda domos ad instar turrium urbesque muratas
  
13. et multa opera patravit in urbibus Iuda viri quoque bellatores et robusti erant in Hierusalem
  
14. quorum iste numerus per domos atque familias singulorum in Iuda principes exercitus Ednas dux et cum eo robustissimorum trecenta milia
  
15. post hunc Iohanan princeps et cum eo ducenta octoginta milia
  
16. post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium
  
17. hunc sequebatur robustus ad proelia Heliada et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta milia
  
18. post istum etiam Iozabath et cum eo centum octoginta milia expeditorum militum
  
19. hii omnes erant ad manum regis exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis et in universo Iuda


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES